라틴어 문장 검색

quo dextra regatur sidere;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:262)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
ast ubi paulatim praeceps audacia crevit cordaque languentem dedidicere metum, iam vagus inrumpit pelagus caelumque secutus Aegaeas hiemes Ioniumque domat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:4)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
ceu turbine rauco cum gravis armatur Boreas glacieque nivali hispidus et Getica concretus grandine pennas disrumpit pelagus, silvas camposque sonoro flamine rapturus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:26)
quae te fortuna supernis abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:129)
sunt altera nobis sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis purius Elysiumque magis mirabere solem cultoresque pios;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:158)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
liquidis incumbunt patribus udae Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:10)
dixit et horrendo concussit sidera motu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:25)
quin potius natam pelago terrisque requiris?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:214)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
ceu murmurat alti impacata quies pelagi, cum flamine fracto durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum lassa recedentis fluitant vestigia venti.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:33)
heu nescis quid fata tibi, quid sidera debent, quid Fortuna parat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:63)
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae ostendere dei, geminis quae lassa procellis tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:139)

SEARCH

MENU NAVIGATION