라틴어 문장 검색

quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:1)
Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:1)
matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:5)
additumque ad caput legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia essent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:6)
feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:1)
post has Valeriam Messalinam, Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:3)
quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:4)
multisque uel amicitiam suam optulerit uel simultatem indixerit, prout quisque se magis parciusue laudasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 3:1)
Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:2)
Poppaeam duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 3:1)
dedit et matrimonio operam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 1:2)
quare diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 2:1)
Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:1)
ille deposita simultate, quam in id tempus ex aemulatione non obscure gerebat, Syriacum promisit exercitum, hic quadraginta milia sagittariorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 4:2)
ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION