라틴어 문장 검색

"quo gesto graviter affecta mecumque reputans dominae meae mores, quod huiusmodi repulsa satis acriter commoveri me que verberare saevissime consuevit, iam de fuga consilium tenebam, sed istud quidem tui contemplatione abieci statim."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:22)
Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commovent instructique varie, partim gladiis armati, partimin Lemures reformati, concito se gradu proripiunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:4)
"et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권100)
"Nec deus amator humi iacentem deserens, involavit proximam cupressum deque eius alto cacumine sic eam graviter commotus affatur:"
(아풀레이우스, 변신, 5권184)
"Prome agedum, quae sola mihi servis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et investem sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum ministerio."
(아풀레이우스, 변신, 5권224)
"Tuis quidem lacrimosis precibus et commoveor et opitulari cupio;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:16)
"Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:70)
Nec tamen ego, memor exitiabilis propositi latronum, pietate ulla commoveor, sed incussis in eam posteriorum pedum calcibus protinus applodo terrae.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:3)
Sed frustra fletibus cassum tumultum commovebat, quippe cum nullus adforet qui suppetias ei ferre posset, nisi sola illa virgo captiva.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:5)
spinas acerrumas et punctu venenato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me convulnerarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:4)
ceterum plagis non magnopere commovebar, quippe consuetus ex forma concidi fustibus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:3)
quo dolore commota statim fletu cum clamore sublato maritum suum pastorem illum suppetiatum ciet.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:6)
mox mora diutina commoti mittunt e suis arcessitorem unum, qui requisitum comitem tempestivae viae commonefactum reduceret.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:4)
Ad istum modum praeco ille cachinnos circumstantibus commovebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:1)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION