라틴어 문장 검색

adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장9)
temptatoque feminae imperio, cui nomen Erato, eaque brevi pulsa, incerti solutique et magis sine domino quam in libertate profugum Vononen in regnum accipiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장5)
studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장6)
quin ipse, compositus alias et velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloquebatur quotiens subveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장5)
sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere de iis quos mors odio aut gratiae exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장3)
Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro praetore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia peditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장1)
eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
at Messalina non alias solutior luxu, adulto autumno simulacrum vindemiae per domum celebrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장4)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
simul soluta alvus subvenisse videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장2)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam tenebris abscessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장7)
ventitabatque illuc Nero quo solutius urbem extra lasciviret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장5)
ergo navem posse componi docet cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장10)
nam antea vacuum id solutumque poena fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION