라틴어 문장 검색

nam et mandata Neronis de nece sua ad procuratores clam missa deprenderat et confirmabatur cum secundissimis auspiciis et ominibus uirginis honestae uaticinatione, tanto magis quod eadem illa carmina sacerdos Iouis Cluniae ex penetrali somnio monitus eruerat ante ducentos annos similiter a fatidica puella pronuntiata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:4)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:2)
sciscitantes, quis esset - nam ignorabatur - et ubi esse Vitellium sciret, mendacio elusit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 1:3)
reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae uectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad nares, sciscitans num odore offenderetur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 3:1)
hunc delatum nec infitiantem iactasse se quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:3)
alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 4:2)
Somnio similis res Abdalonymo videbatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 23:1)
Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 15:1)
exilit altis somnia dira toris simulacraque pallida linquens
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 66:2)
Iamque sopor mediis tellurem presserat horis et circum tacito volitabant somnia mundo,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 442:1)
Omnino vos tremere arbitror vigilantes, quanquam spem simuletis in facie verboque mendaci, atque in somniis expergisci plerunque, sive pavescentes infusa presagia, sive diurna consila recolentes. 25.
(단테 알리기에리, Epistolae 42:3)
2. Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 22:1)
Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt, leuiter curare uideturquo promissa cadant et somnia Pythagorea.
(호라티우스의 두번째 편지, 121)
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
(호라티우스의 두번째 편지, 2104)

SEARCH

MENU NAVIGATION