라틴어 문장 검색

Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
proditoris uigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sollicitum publica fata sopierant;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.18)
hic saeva serpens corpus immensum trahit trifidamque linguam exertat et quaerit quibus mortifera veniat:
(세네카, 메데아 11:5)
tu quoque relictis pervigil Colchis ades, sopite primum cantibus, serpens, meis.
(세네카, 메데아 11:14)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
mortifera mecum vitia terrarum extraho.
(세네카, 오이디푸스 13:62)
unum litus erit sopitis unaque tecto arbor, et ex una saepe bibemus aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b7)
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, flumina sopito quaeque Marone cadunt, et leviter nymphis tota crepitantibus urbe cum subito Triton ore recondit aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
namque ubi mortifero iactast fax ultima lecto, uxorum fusis stat pia turba comis, et certamen habent leti, quae viva sequatur coniugium:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 139)
lumina sopitos turbant elata Quiritis, omnis et insana semita nocte sonat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 836)
"Sed si forte placet veteres sopire querellas, Anthemium concede mihi."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 226)
"o Latii sopite vigor, tua moenia ridet insidiis cessisse suis:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 26)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION