라틴어 문장 검색

his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 83:2)
inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 178:2)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 346:2)
sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 645:2)
nec se videre cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 389:1)
quippe et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 133:1)
tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 452:1)
utroque legiones scribi consulesque sortiri provincias iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 196:2)
sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut impunitate in perpetuum abroganda, nec te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam quin disciplinam militarem culpa tua prolapsam poena restituas - i, lictor, deliga ad palum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 96:1)
sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 257:1)
omnes ante se consules sortitos provincias esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 331:1)
quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 650:2)
sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 654:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION