라틴어 문장 검색

totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 480:1)
Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 106:1)
parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 149:1)
ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laevo quattuor ferme milium numerum explebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 326:1)
deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 406:2)
et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos - ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant - urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 411:1)
proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:1)
utraque domus speculatorum et proditorum plena erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:2)
si quaeram unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum ut omnes viderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 172:1)
cur nemo praeter eos qui tuum speculatorem pulsaverunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 176:1)
Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 380:2)
non ego haec inquit iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:2)
et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos ut quid ageretur, scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION