라틴어 문장 검색

si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 38:4)
Dissimulari autem non posse ait quin paria et consimilia non sint, plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari posse quin alia causa in praemio sit, alia in poenis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 41:1)
Una est causa, quae Graece vel κόλασισ vel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 3:1)
Tertia ratio vindicandi est quae παράδειγμα a Graecis nominatur cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:1)
Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque poenis dicebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:2)
Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi, aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est cuius exemplum necessario metu sanciendum sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:3)
tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 5:4)
sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:2)
Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 3:2)
Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:1)
Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 6:2)
Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 16:1)
Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium, quo maritus et filius necat forent, non admittendum inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 5:1)
Nunc si sponsionem fecissent Gellius cum Turio:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 27:4)
Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION