라틴어 문장 검색

statimque concilium solvitur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:9)
Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:2)
Illi vero ad abbatem statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiaverunt;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 1:3)
Ipse autem et qui cum eo erant in consilio rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:3)
Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:6)
"Antequam, inquit, domum sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus summo sacerdotio decernebar;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:6)
" Quid est hoc, cum magis haec credere habeat antequam fiat id quod credendum est?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:35)
Haec est fides Catholica, statim id aperiens, unde scilicet dicatur Catholica, et velut exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:3)
Itaque quoniam rursus non dubito in numero vestro quosdam esse, a quibus possit non solum expositum capi, sed antequam exponatur intelligi;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:21)
Unde et Moyses cum de universa mundi ageret creatione in ipso statim Genesis exordio Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum commemorat, ut quaecunque a Deo fieri narrat, egregie facta credantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:4)
Antequam etiam, inquit Priscianus, in corpora prodirent, hoc est in effecta operum provenirent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:15)
Unde et Moyses cum in diversis rerum creationibus faciendis praemittat, Dixit Deus (Gen. I, 3), et ad dictum statim adjungat effectum dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:20)
Tale est ergo Eloim creavit, ac si diceretur, Trinitas personarum divinarum creavit, id est cooperata est. Ubi et statim in sequentibus distinctionem personarum annectit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:9)
Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret ab initio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:24)
Ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION