라틴어 문장 검색

Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:3)
aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:12)
Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:5)
Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:6)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:6)
reliquae copiae in navibus stationem obtinebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:6)
Itaque expeditis navigiis locis idoneis ad Canopum in statione dispositis navibus insidiabantur nostris commeatuque.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:2)
Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:6)
Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:8)
Ipse eis operibus, quae facere instituerat, milites disponit non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant;
(카이사르, 내란기, 1권 21:2)
Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:4)
qui ad Auximum, ut supra demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in Africam pervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habito duas legiones effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante annis ex praetura eam provinciam obtinuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 31:3)
Qua re cognita celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION