라틴어 문장 검색

steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)
iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V69)
sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI83)
sed Paean contrahit arcum, extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, dum sibi nobilior Latonae gente videtur atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI89)
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto, tantum artes huius, tantum medicamina possunt, quae steriles facit atque homines in ventre necandos conducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI290)
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
Vester porro labor fecundior, historiarum scriptores?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII40)
paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi Carrinatis;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII101)
"te Trifolinus ager fecundis vitibus implet suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis - nam quis plura linit victuro dolia musto?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX22)
patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X58)
Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
Postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus melioris reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:2)
nam quod rara vides magis esse animalia quaedam fecundamque magis naturam cernis in illis, at regione locoque alio terrisque remotis multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:4)
Nec divina satum genitalem numina cuiquam absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:1)
nam steriles nimium crasso sunt semine partim, et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION