라틴어 문장 검색

neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 172:5)
diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 179:1)
nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 181:1)
neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:2)
quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:1)
tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 221:1)
proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 226:1)
nam primum facienda multo stilo forma est, quae nos etiam cogitantes sequatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 228:1)
quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:1)
multo ac fideli stilo sic formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 240:5)
nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum consequi cura non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 246:1)
nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 247:3)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
ars enim semel percepta non labitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 257:2)
sed non continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION