라틴어 문장 검색

Subinde ad villam mittor sine viatico.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.5)
Ego viaticum, ego etiam praemium dabo, nuntiet modo quod opto.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 2:2)
deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere, unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:2)
Prosecutus eram viatico secedentem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 2:1)
Quantulum est ergo collata pecunia conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre emuntur - omnia autem peregre emuntur - impenditis, adicere mercedibus?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 5:1)
Ego proficiscenti tantum viatici dabo, quantum sufficiat eunti in tua.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 9:3)
vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:1)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
Eidem civitati imputata sunt terna milia, quae viatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui Moesiae praeest publice salutandum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 3:1)
"clara nos hinc angelorum iam vocant stipendia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.31)
"hoc poscit usus publicus, hoc fiscus, hoc aerarium, ut dedita stipendiis ducem iuvet pecunia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.28)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
Luculli miles collecta viatica multis aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem perdiderat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 217)
"quae finis aut quod me manet stipendium?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1714)
propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 235:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION