라틴어 문장 검색

Vertuntamen, ut hoc se fecisse putaretur potius maiestatis suae augendae gratiae, atque imitatione moris illius quem in partibus transmarinis observaverat quam metu quasi rebus suis diffideret, ordinavit hoc pro instituto non temporaneo sed quod etiam apud successores suos retineretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 16:10)
Qui quidem rumor ab iis qui rebus novis studebant artificiose et occulto fovebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:11)
Curiamautem ista ex maxime prudentibus et generosis huius regni institutis censeri possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:2)
Hoc consilio atque instituto rex Hydrae dentes occulto serebat, ex quibus (iuxta fabulas poetarum) milites armati exurgerent in regni sui praesidium et amplificationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:27)
dein quod cum vitae nostrae genere et instituto coniunctum sit;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:5)
Tale igitur est regis domini nostri memorabile et heroicum institutum circa bellum sacrum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:17)
instituto non minus tenui, quam imperito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:68)
Pars autem instituti nostri est, ut omnia, quantum fieri potest aperte et perspicue proponantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 10:1)
Hoc autem faciunt homines instituto non minus imperito quam tenui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:12)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)
tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:11)
Hoc certissimum est, hominem qui vindictae studet sua vulnera refricare, quae alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:25)
Adeo ut posteritati maxime studeant qui posteritate carent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:8)
Etenim sicut contagio in sanas partes serpit easque corrumpit, ita etiam, quando invidia statum occupaverit vel optima reipublicae mandata et instituta, in odium vertit et graveolentiam quandam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:3)
Bonitatem eo sensu accipio ut sit affectus qui hominum commoda studeat et bene velit, quam eandem Graeci philanthropiam vocant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION