라틴어 문장 검색

Quaecunque enim homines interponunt solatia curis, ex eo quod in parte latitat inferiori sua semper initia sumunt, et eorum omnium inde procedit origo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:3)
Praeterea generali sit sibi regula comprehensum quod, quidquid curialitatis ordo deposcit eiusque doctrina suadet, illud non est ab amantibus omittendum sed sollicitiori studio faciendum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:19)
Nam et mihi licet de stipendiis, quae militibus sunt parata, praesumere, quia militaris sola me cura detentat, meque per has partes militaris labor exagitat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 10:3)
Sed si loci opportunitas et rei non speratus eventus ad carnis opera mulieris te repraesentatione compellat, statim voluptatem viriliter compescere cura et opportunitatis instantis loca dimittere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:5)
Immo nemini largiri et omnia tam iuste quam iniuste acquisita magno studio reservare summam credit mulier esse virtutem et ab omnibus tanquam bonum esse laudandum, et ab hac quoque regula non excipitur ulla quoque regina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:3)
Mulier praeterea quaelibet, non tantum iuvencula sed etiam senex et decrepita, summo studio elaborat propriam extollere formam, quam rem ex superbia procedere sola sapientis patenter verba demonstrant, qui ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:3)
Frontemque curis solicitam explica, Scyphumque jucundus require Purpureo gravidum Lyaeo.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:1)
Omitte tandem triste negotium Gravesque curas, heu nimium pius!
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:3)
Decurrit illi vita beatior Quicunque lucem non nimis anxius Reddit molestam, urgetve curas
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:4)
Quotquot laetitiae studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:4)
usque adeo insincera voluptas Omnibus, et mistae castigant gaudia curae.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:3)
Sed postquam insanus pugnae deferbuit aestus, Exuerintque truces animos, jam Marte fugato, Diversas repetunt artes, curasque priores.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:3)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:2)
Nullarum denique partium studio addicti delectum hunc confecimus:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION