라틴어 문장 검색

quod est stultitiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3862)
vel 'aegram' ad morbum animi referas, id est, ut stultitiam iudicet in iuventa aetate nuptiis abstinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 354)
quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non potest implere vim numinis sui post naturae suae oblivionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7142)
Terentius ego pretium ob stultitiam fero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2302)
Terentius ergo pretium ob stultitiam fero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3523)
rusticus es corydon arguit se stultitiae, quod eum se sperat placare muneribus, qui potest habere meliora:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 561)
"Pro mira stultitia et incredibilis audacia!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:7)
"quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:11)
"Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:3)
"Igitur qui innocentiam colit, deo supplicat;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:9)
"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:3)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi - nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus - sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:4)
Sed quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent, [quam multos, qui propter stultitiam non putarent,] quam multos, qui etiam defenderent [,quam multos, qui propter improbitatem faverent]!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION