라틴어 문장 검색

Hoc igitur miraculo deprehenso has sibi sedes praedictas esse didicerunt, vastatisque Siciliensibus incolis occupavere regionem decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturni ara, cuius festum Saturnalia nominarunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 30:1)
vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae solis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:2)
Hic cum Praetextatus fecisset loquendi finem, omnes in eum adfixis vultibus ammirationem stupore prodebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 1:1)
- Multaque ponto Praebuit illa dies varii miracula fati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:66)
sed, quod trabibus circumdedit aequor, Hoc ferit, et taciti praebet miracula cursus, Quod nec vela ferat, nec apertas verberet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:10)
At si quis peste diurna Fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis, Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:61)
Sit pietas aliis, miracula tanta silere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:2)
Quae maiora putas miracula?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VI3)
Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis Et raptum flammis iussit abire virum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXI2)
Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI1)
Sanctorum nobis miracula reddis avorum Nec pateris, Caesar, saecula cana mori, Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae Et pugnat virtus simpliciore manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXX1)
Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae, Quae vincit veterum munera clara ducum, Multum oculi, sed plus aures debere fatentur Se tibi, quod spectant qui recitare solent.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIII1)
Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCX Morio1)
sed hoc pro miraculo positum est, ut etiam Plinius sentit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3064)
acer vero in tutela Stuporis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1610)

SEARCH

MENU NAVIGATION