라틴어 문장 검색

non fraudem socio puerove incogitat ullam pupillo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 146)
quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat);
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 3:7)
multum agit sexus, aetas, condicio, ut in , senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:4)
uxor marito dixit, appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 187:1)
Non, mulieri, idem pupillo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:7)
Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:2)
nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius . iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, dixi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 60:1)
illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:1)
Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장5)
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장1)
Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장4)
Ea tempestate plurumos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장5)
De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:1)
inquis, "quadragenarium pupillum cogitas sub tutela tua continere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 1:5)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION