라틴어 문장 검색

si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus eis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt, sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua loquimur et quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 49:3)
ego enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi videor audisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 132:1)
Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:2)
Tum ille 'adimere' inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:1)
nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:2)
Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator - nec tamen potest aliter esse - ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:1)
id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:3)
quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis ipsum!"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:9)
hinc gradatim ascendere vocem [utile] et suave est (nam a principio clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firmandam est vocem salutare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:2)
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:1)
suave autem genus erit dicendi primum elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:1)
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatum aut inauditum aut novum dicas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:1)
Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:4)
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:6)
Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION