라틴어 문장 검색

Ad quem finem prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent, quandoque in ministros et servos, quandoque in collegas et socios, aut in alios quosdam eam reiicientes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:4)
At in charitate non datur excessus, neque per eam aut angelus aut homo unquam periculum subire possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:11)
Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent nihile tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:15)
Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:10)
Subit mirari saepius imperium Hispanorum, quod tam paucis indigenis tot regna et proficias amplexari et froenare possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:16)
Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:4)
Nemo enim eas partes subibit nisi sit instar columbae occaecatae, quae ideo in sursum volat quia circumspicere non potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:6)
Eodem modo complures virtutes sunt exiguae et vix in notam incurrentes, sive potius facultates et consuetudines appositae quae fortunatos reddunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:11)
Certe in Italia in suspicionem incurrit Papa, de quo vox illa in vulgus volitat, padre commune.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:20)
Tum in observationem hominum incurrunt, cum e contra virtutis alicuius magnae exercendae raro admodum obtingit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:6)
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus, Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:13)
FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam, Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:1)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum, Monte sub ingenti subiit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION