라틴어 문장 검색

Solutus onere regio regni bonis fruor domusque civium coetu viget, nec ulla vicibus surgit alternis dies qua non propinqui munera ad nostros lares sceptri redundent;
(세네카, 오이디푸스 8:22)
hoc tu non cultu pugnas, sed more priorum dite magis ferro, merito cui subiacet aurum divitis ignavi, tales ne sperne rebelles:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 188)
nam quod nec potuit, totum ad te iure redundat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum23)
nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi qui sibi hoc nomen ut Sulla praesumunt, nimirum qui supergressi ius fasque commune summam beatitudinem existimant summam potestatem, hoc ipso satis miseriores, quod parum intellegunt inquietissimo se subiacere famula-tui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 2:1)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:3)
At flavum caput umidumque late crinem mollibus impeditus ulvis Vulturnus levat ora maximoque pontis Caesarei reclinus arcu raucis talia faucibus redundat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana17)
madida ora redundant accensusque mero sopor aestuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권135)
Semper redundat ipse in auctores timor.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S9)
Iam quidem intellegi subiacet veritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo in quo errasse se recognoscendo cessaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 8:2)
Et quia noua Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula XII episcopos ordines, qui tuae subiaceant dicioni, quatinus Lundoniensis ciuitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore descruio, sedc percipiat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:4)
quia ei quoque, si uita comes fuerit, pallium tribuere Domino fauente disponimus, quem tamen tuae fraternitatis uolumus dispositioni subiacere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:7)
post obitum uero tuum ita episcopis, quos ordinauerit, praesit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo dicioni subiaceat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:8)
Quod si semel susceptus noluerit inuitatus redire, et susceptor, et is, qui susceptus est, excommunicationi subiacebit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:12)
sed reuocato domum Uilfrido primo suo antistite, ipsi episcopo Geuissorum, id est Occidentalium Saxonum, qui essent in Uenta ciuitate, subiacerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XV. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION