라틴어 문장 검색

ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:3)
suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:2)
Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum, quamquam est caput;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:4)
quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eis, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 60:1)
Ista discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 87:7)
quo hoc minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 100:2)
Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:1)
Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:2)
vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:2)
idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:4)
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:1)
et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:1)
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
P. Quia quibus in orationibus delectatio finis est, varii sunt ordines conlocandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:2)
In illis enim causis quae ad delectationem exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspecta- tionem admirationem voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION