라틴어 문장 검색

aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium91)
levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium92)
Is vero, qui navigavit et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet vel paulum aliquid adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장42)
si sine vomitu nausea fuerit, vel abstinere vel post cibum vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장44)
aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장152)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장7)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inversa sunt vel in aquam inter cutem vel intestinorum levitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장118)
Pridie vero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장25)
deinde eam materiem, quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahebant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장8)
Itaque abstinendus a cibo primis diebus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장17)
Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장38)
Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장50)
posteroque die, si febris manet, abstineatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장13)
Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae gravissima est, cibum sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장6)
Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION