라틴어 문장 검색

paucorum motus comprehendimus, innumerabiles vero longiusque a conspectu seducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt et per occultum aguntur.
(세네카, 행복론, Liber IV 112:4)
Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum.
(세네카, 행복론, Liber VI 59:1)
Olim enim ita se induit rei publicae Caesar, ut seduci alterum non posset sine utriusque pernicie ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 23:3)
Non potes itaque ad obtinendum dolorem muliebre nomen praetendere, ex quo te virtutes tuae seduxerunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:1)
Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:4)
A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se et abdidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:7)
Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:3)
necessitati quis nisi iniquus suscenset ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:10)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:2)
Non oportet adolescentem quicquam nouercae suscensere;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.37)
quis te locus, quae regio seducta, invia tuto reponet?
(세네카, Troades 516:1)
acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, nec vigilare alio limine cedat Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 917)
nos uxor numquam, numquam seducet amica:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 626)
crimen et illa fuit, patria succensa senecta arboris in frondes condita Myrrha novae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 197)

SEARCH

MENU NAVIGATION