라틴어 문장 검색

hoc actum est tantis successibus atque triumphis Romani imperii:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2215)
hic, qui ventosae scandit fastigia famae inflaturque cavo pompae popularis honore, qui summum solidumque bonum putat ambitionis crescere successu, praeconum voce trementes exanimare reos, miserorum in corpora fasces frangere, terribiles legum exercere secures, in laqueum iam colla dedit, iam compede dura nectitur et pedibus servilia vincula limat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1115)
nec tamen est virtus, ni deteriora refutans emicet et meliore viam petat indole rectam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1184)
repens medullas indoles adflarat et coegerat amore sublimis Dei odisse nugas pristinas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.151)
GERMINE nobilis Eulalia mortis et indole nobilior Emeritam sacra virgo suam, cuius ab ubere progenita est, ossibus ornat, amore colit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.1)
hunc novum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, iuge viventis domus ut dicata martyris esset, ergo ter senis sacra candidatis, dives Optato, simul et Luperco, perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis, ede Successum, cane Martialem, mors et Urbani tibi concinatur, Iuliam cantus resonet simulque Quintilianum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.33)
audior, urbem adeo, dextris successibus utor:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.39)
"incumbe membris, tortor, ut sim nobilis, his ampliatus si fruar successibus, genus patris matrisque flocci fecero."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.149)
Romanus ardens experiri innoxiam laetantis oris indolem
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1270)
novimus ancipites nebuloso in pectore sensus sudare alternis conflictibus, et variato pugnarum eventu nunc indole crescere dextra, nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae deteriora trahi seseque addicere noxis turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1255)
Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, "O socii, qua prima" inquit "fortuna salutis monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis aptemus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:12)
At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:19)
hos successus alit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:5)
"Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:16)
[Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION