라틴어 문장 검색

Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 1:1)
sed angustis animus robustior annis, succumbitque oneri et mentem sua non capit aetas, nec mirum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii7)
Nocens quis illico fit, succumbit ut fides.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N20)
Honeste servit, qui succumbit tempori.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 219)
Plus est quam poena iniuriae succumbere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 519)
deus crudelius urit, Quos videt invitos subcubuisse sibi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 85)
multique erant qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 657:1)
cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 330:1)
itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora vero faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 652:2)
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa cui postea hic ipse Hannibal succubuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:1)
Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 317:1)
cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 521:1)
hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi, omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quos non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 56:1)
ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum - recipit enim fratrem consortem huius gloriae L. Scipio - ultra iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 672:2)
itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 281:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION