라틴어 문장 검색

Muli gravati sarcinis ibant duo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.1)
Novissime succumbit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.7)
Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est, nec te gravari quod depoposcisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:1)
nempe quam in senatu quoque, ubi perpeti necesse erat, gravari tamen vel puncto temporis solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo velint inveniuntur, non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius ideoque etiam libentius scribitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 6:2)
Invicem tu, si quid istic epistula dignum, ne gravare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 11:6)
succubuit meritis trux tamen illa viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:146)
nec somnis posita tutum succumbere mensa:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 159:3)
quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat, seque tui vita sanguinis esse probat, ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis, plenius auctorem te quoque nancta facit, acer et ad palmae per se cursurus honores, si tamen horteris, fortius ibit equus, adde quod absentis cura mandata fideli perficis, et nullum ferre gravaris onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 117)
pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, finitimus rapido quam terit hostis equo, pace tua dixisse velim, tu pessima duro pars es in exilio, tu mala nostra gravas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 13)
succubuit famae victa puella metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권526)
"adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, quos ego Romanis succubuisse tuli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권28)
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes succubuisse oculos adopertaque lumina somno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:1)
Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, "auxilium" Perseus "quoniam sic cogitis ipsi" dixit "ab hoste petam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:1)
Orabam veniam et peccasse fatebar et potuisse datis simili succumbere culpae me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:20)
Instruit et natum "medio" que "ut limite curras, Icare," ait "moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION