라틴어 문장 검색

Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 492:2)
tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, priusquam plus hostium fieret Volscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 282:1)
est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 42:1)
consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 55:1)
iam Latio is status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 186:1)
patres conscripti, quod bello armisque in Latio agendum fuit, id iam deum benignitate ac virtute militum ad finem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 195:1)
Anagninis quique alii arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 637:1)
deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse, et posse sine metu in agris habitari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 165:2)
de Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit ut iis suffragii latio - nam antea sine suffragio habuerant civitatem - esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 433:2)
legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 26:1)
hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 165:1)
quae modo victorem Latio pallanta ferebat 'Latio' pro 'in Latio'. bene 'modo';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1411)
sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 2:2)
silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 10장5)
Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION