라틴어 문장 검색

Equidem Organum praebui;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:19)
Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quae non tam aut rerum varietate delectet aut praesenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiae enutricandae primam mammam praebeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:1)
Atque per hujusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum, atque materiam intellectui praeberi probam et praeparatam, censemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:3)
cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:11)
Danda est etiam cautio intellectui de intemperantiis philosophiarum, quoad assensum praebendum aut cohibendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 146:1)
Verum, quod a principio diximus et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:6)
quod nec mentis viribus tantum aut praecipue nititur, neque ex historia naturali et mechanicis experimentis praebitam materiam, in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam, reponit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:7)
quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae vias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana vix capere aut repraesentare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:17)
quid motum praebeat, quid regat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:4)
Sunt quaedam coruscationes quae praebent lumen sed non urunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 90:1)
cum utraque res (accessus videlicet solis et recessus) non respective, sed quasi indifferenter, praebeat causam tam generationi quam corruptioni;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:10)
Omnino igitur vigilia quaedam servanda est circa naturam, ut quae melius se conspiciendam praebeat noctu quam interdiu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:18)
Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION