라틴어 문장 검색

Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
istos Fluctibus immergit, hos respirare parumper Permittit, sed quamplures sic sorbet abissus Quod reuocare gradum superasque euadere in auras Non licet et reditus uestigia nulla supersunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:7)
Sed uultus ueteres retinens primamque figuram, Claua uicem gerit armorum, sed quod minus arma Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:2)
Debilitas perdit uires belloque recedens Languescit Morbus, Langor fit morbidus, heret Lapsus, labuntur Deffectus, Tedia languent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:21)
Iam Dolor ipse dolet, perdens fomenta doloris, Deprimitur Pressura, cadunt Lamenta, Ruine Depereunt omnisque perit uiolencia Luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:4)
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)
Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:138)
Languet fraude fides, fraus quoque fraudem [0461A] Fallit fraude, dolo sic dolus instat, Mores moris egent moribus orbi, Leges lege carent, jusque tenoris Perdunt jura sui;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:4)
Nam sese vitium glossat aperte, Fit fraus ipsa sui lingua furoris, Quid tuti superest, cum dolus armat Ipsas in propria viscera matres?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:9)
famam fugiendo consequitur, quam perdet insequendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:39)
- Principes per internuntios convenerunt Pannoniae regem, quare perdiderit populum Domini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 3:2)
Ex his ambobus pontibus cum plurima damna et incursiones exercitui Christianorum ingruerent, sed nunc porta et ponte Warfaru robore lignorum et saxis immanissimis occupato et obstructo, frequentius ex eo ponte, quem in altera parte civitatis trans fluvium Farfar locatum diximus, de quo Turcorum egressus erat, et qui prae urbis amplitudine inobsessus remanserat, insidiae fierent ad perdendos fideles, pontem ex navibus componi constituerunt in funium retinaculis, per quem ad portum Simeonis [0462D] eremitae liberum iter haberent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 84:1)
Ab hodierno tribus annis evolutis scias Christianos, qui superfuerint, post multos labores civitatem sanctam Jerusalem, et victoriam de cunctis nationibus barbaris feliciter obtinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:18)
Nam vix ducenti supererant equi bello apti, in die qua praelium cum tot nationibus gentilium commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION