라틴어 문장 검색

atque postquam nil melius inveniri potuerit, restare scilicet ut quae inventa sint exornentur et colantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:25)
ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris praesidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum qui restant et ipsi in partem veniant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:6)
nil amplius superesse videtur, nisi ut philosophiam ipsam aggrediamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:2)
Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis universum de integro resumatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:9)
Restat vero nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 74:1)
Restat experientia mera:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:1)
superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:4)
et tamen nonnihil restat quod praevertendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:2)
Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:1)
Et certe in interpretatione naturae animus omnino taliter est praeparandus et formandus, ut et sustineat se in gradibus debitis certitudinis, et tamen cogitet (praesertim sub initiis) ea quae adsunt multum pendere ex iis quae supersunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:10)
Verum de instantiis hujusmodi propositionum fixarum supersunt duo monita, quae utilia sunt ad id quod agitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:1)
Superest ut non omittatur coitio illa partium corporum, unde fit praecipue induratio et desiccatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 454:1)
Restat tenuis certe copia eorum consensuum, qui certo probati sunt experimento;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:9)
Restat consensus corporum modo operandi tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula observatione investigandus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:16)
7. Superest ultimo loco ex modis septem operandi septimus et postremus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION