라틴어 문장 검색

Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Generatim autem dis- ponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:1)
Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 12:2)
Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:1)
Nam vel sterile vel imbecillum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 16:1)
cavendumque est, ut tenerior separetur a validioribus, quia robustus angit imbecillum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 18:3)
Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 8:6)
Turturum educatio supervacua est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:1)
Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandae erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,cum inspiciuntur, ea, quae in curatione tractatur, haerentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quae omnem motum imbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 3:1)
Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:2)
sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장4)
nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장4)
non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum, ambitiosum, potestatis avidum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장4)
porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장19)
secuti aetate aut sexu imbecilli et quibus maior vitae quam gloriae cupido.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION