라틴어 문장 검색

despiciens deorsum aspiciens, sicut 'suspiciens' sursum aspiciens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2241)
neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3984)
nam de fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc succinctam facit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13714)
an ante se agit, ne reflectant, ut equos agit, quia illis defertur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2456)
subigit subagit, sursum agit, regit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3021)
bis patet in praeceps ideo 'in praeceps' addidit, quia potest quid etiam sursum patere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5781)
alii 'sursum ducere' intellegunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 72)
'sub- icit' vero vel sursum iacit, vel subter iacit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 745)
subigit sursum agit, ut "et corpora saltu subiciunt in equos":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2021)
'molli' autem mobili dixit, ut "oscilla ex alta suspendunt mollia pinu". molli collo do- mito, ut "et mollia colla reflectunt".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2047)
quoque redit medium rhodope porrecta sub axem qua Rhodope, mons Thraciae, protentus in orien- talem plagam, γαμμοειδη`σ reflectitur in septentrionem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3513)
opstipum caput, a tereti cervice reflexum optutum in cauda maioris figere dicas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:3)
itemque nares et, quod omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et, quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non sine causa vicinitatem oris secutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:2)
Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 53:2)
eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur aut reflectantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION