라틴어 문장 검색

delectu autem popularia et authoribus ipsis suspecta, ideoque artificiis quibusdam munita et ostentata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:50)
nihil est eoroum quae intellectus sibi permissus congessit, quin nobis pro suspecto sit, nec ullo modo ratum, nisi novo judicio se stiterit et secundum illud pronuntiatum fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:9)
Nos ei initia (ut speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit, qualem forte homines in hoc rerum et animorum statu haud facile animo capere aut metiri queant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:3)
Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:4)
sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 64:2)
tamen eas aut non observat, aut contemnit, aut distinguendo summovet et rejicit, non sine magno et pernicioso praejudicio, quo prioribus illis syllepsibus authoritas maneat inviolata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:3)
pauca vero ejus temperamenti sunt, ut modum tenere possint, quin aut quae recte posita sunt ab antiquis convellant, aut ea contemnant quae recte afferuntur a novis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:2)
Generaliter autem pro suspecto habendum unicuique rerum naturam contemplanti quicquid intellectum suum potissimum capit et detinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:3)
aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem per artes mechanicas spectat, et hujusmodi res suspiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:2)
ac interim quum inter experimentorum sortes in quaedam incidit aut ipsa facie nova aut utilitate non contemnenda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:5)
Verum in rebus civilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:10)
Eum non aliud quam bene ausum vana contemnere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:2)
sed plane quis illa ut impossibilia contempsisset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:2)
Solet autem mens humana, in hoc inventionis curriculo, tam laeva saepenumero et male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:1)
et intellectum non contemnimus, sed regimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION