라틴어 문장 검색

Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:5)
Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:1)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:2)
A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum uirorum et fiduciam magnarum rerum habentium.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:3)
Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 5:1)
Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtaue aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 5:4)
At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:4)
ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem c litterae sic, ut uertex eius a foramine, basis a rima sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:5)
quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:1)
Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:1)
quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 6:2)
Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 19:3)
In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 3:3)
cui rei protinus interualla II VI quoque foraminum aptata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 4:3)
ubi de calvariae suturis agitur, et eo loco ubi leguntur illa (p. 264, 16):
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.87)

SEARCH

MENU NAVIGATION