라틴어 문장 검색

sunt quaedam corpora, quorum concursus motus ordo positura figurae efficiunt ignis mutatoque ordine mutant naturam neque sunt igni simulata neque ulli praeterea rei quae corpora mittere possit sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:18)
ergo corpoream ad naturam pauca videmus esse opus omnino:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:8)
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus confirmare tibi, nullam rem posse sua vi corpoream sursum ferri sursumque meare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:1)
omnia postremo bona sensibus et mala tactu dissimili inter se pugnant perfecta figura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:4)
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam dissimili dentata modo conpungere sensus corporis, indicio nobis est tactus uterque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:11)
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu ex ineunte aevo nullo coniuncta colore, scire licet nostrae quoque menti corpora posse vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:5)
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, verum quali magis apta figura, scire licet nihil principiis opus esse colore, sed variis formis variantes edere tactus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:8)
Haec eadem ratio naturam animi atque animai corpoream docet esse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:10)
Praeterea quoniam manibus tractata figura in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae cernitur in luce et claro candore, necessest consimili causa tactum visumque moveri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:1)
praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum tangimus extremum saxi summumque colorem nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam duritiem penitus saxi sentimus in alto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:13)
An poterunt oculos aures reprehendere, an aures tactus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:9)
an hunc porro tactum sapor arguet oris, an confutabunt nares oculive revincent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:10)
corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:3)
haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent corporeis e principiis, ut laedere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:6)
ergo corpoream vocem constare necessest, multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION