라틴어 문장 검색

Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:1)
Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:6)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:3)
Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 6:1)
Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:4)
Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 1:2)
nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:4)
Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter coloris corrupti;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:1)
Jocur quoque volpinum aut pulmo in vino nigro .... laxat meatus spirandi.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).609)
idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 4:1)
pejorque, si viridis, aut niger est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 7:5)
Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 1:2)
Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 11:4)
in praecipiti vero jam esse denuntiat, quae liquida, eademque vel nigra, vel pallida, vel pinguis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 12:3)
quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION