라틴어 문장 검색

Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 443)
Scio ita esse;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 134)
Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 221)
Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit, Postquam tantopere id vos velle animadverteram.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 728)
iam in populo quam multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 2:1)
ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis quae circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 173:1)
scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 319:1)
Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 22:1)
me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:3)
At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:1)
A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura laedunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 192:1)
quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:2)
neque enim Demosthenis tantopere vibratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:1)
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo et occurreret ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 8:1)
Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION