라틴어 문장 검색

Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장11)
Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:3)
si bonus vir, si quietus, si temperans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 7:5)
Multorum, quia inbecilla sunt, latent vitia, non minus ausura, cum illis vires suae placuerint, quam illa, quae iam felicitas aperuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 3:3)
Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:1)
Inbecilli fluvidique inter vana constitimus ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 27:3)
Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 36:5)
Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:7)
Alexander cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dum circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 12:1)
Non potest gaudere, nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 17:1)
Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:3)
alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:3)
Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:3)
Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem discripta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:5)
Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION