라틴어 문장 검색

fortis vero dolorem summum malum iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 7:5)
Quae primum bene parta sit nullo neque turpi quaestu neque odioso, deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia, tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat nec libidini potius luxuriaeque quam liberalitati et beneficentiae pareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:3)
Atque etiam si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:4)
luxuria vero cum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:4)
Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:1)
Hic est, inquit, ille, qui intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:3)
quid est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum medicum tantus improviso morbus oppresserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:7)
sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:6)
de luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:9)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)
atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 1:2)
aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 1:5)
Veri etiam simile illud est, qui sit temperans - quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:1)
- qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:3)
ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION