라틴어 문장 검색

Equidem te cum in dicendo semper putavi deum, tum vero tibi numquam eloquentiae maiorem tribui laudem quam humanitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 106:1)
Reliqua vero etiam si adiuvant, historiam dico et prudentiam iuris publici et antiquitatis memoriam et exemplorum copiam, si quando opus erit, a viro optimo et istis rebus instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repugnabo, quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate versentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 256:1)
nam hesterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras, inopem quendam humanitatis atque inurbanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 40:2)
omnium ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato neque communium litterarum et politioris humanitatis experti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:2)
quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias, humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico praeconio conligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 86:2)
et certe non tulit ullos haec civitas clariores aut auctoritate graviores aut humanitate politiores P. Africano, C. Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos homines ex Graecia palam semper habuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 154:5)
neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:3)
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:1)
" Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:1)
sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:2)
Nam sicut quod apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:2)
et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:2)
Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 1:2)
quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis tamen adsit humanitas ac lepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:3)
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION