라틴어 문장 검색

Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:1)
Non quod non omni tempore, in omni tempestatum genere, omnis aetatis, omnis habitus homines, per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:2)
Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae, sive calidae:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 2:1)
Neque solum in bono tempestatum habitu certior valetudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 4:3)
At ex tempestatibus, aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:6)
Nam quo celerius tempestates corripiunt, eo maturius auxilia, etiam cum quadam temeritate, rapienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 3:1)
Solet tamen evenire nonnumquam, sive tempestatum vitio, sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor, neque inflammatio, et minime pituitae cursus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 27:5)
legio pridem Romana Gruthungi, iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:326)
si mihi tempestas Libyam ventique negabunt, Augusti Fortuna dabit."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:333)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
illic Oceani stagnis excita supremis Cimbrica tempestas alias emissa per Alpes isdem procubuit campis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:255)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli tempestas, cunctis pariter cedentibus unus eligitur ductor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae101)
pro te quascumque per oras ibimus et nulla sub tempestate timentes solstitio Meroën, bruma temptabimus Histrum."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:64)
hinc ardua prorae temperat et fluctus tempestatesque futuras edocet;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION