라틴어 문장 검색

quarum nobis sollemnitatem primus Mamertus pater et pontifex reverentissimo 2 exemplo, utilissimo experimento invenit instituit invexit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:1)
solo tantum 2 invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:2)
uni parent commissa ministro, quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster invehit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum39)
"egregii iuvenum, quos non sine numine regnis invexit nox dextra meis, quibus ipse per imbres fulminibus mixtos intempestumque Tonantem has meus usque domos vestigia fecit Apollo, non equidem obscurum vobis plebique Pelasgae esse rear, quantis conubia nostra procorum turba petant studiis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권48)
socias it Fama per urbes, finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas insilit, haec totis perfundit moenia pinnis Labdaciumque ducem praemissae consona nocti territat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권67)
volat ignea moles saeva dei mandata ferens, caelumque trisulca territat omne coma iamdudum aut ditibus agris signa dare aut ponto miseros involvere nautas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권122)
(malis Bistoniis clipeus Mavortis in arvis luce mala Pangaea ferit solemque refulgens territat incussaque dei grave mugit ab hasta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권257)
urbem in conspectu belli suprema parantis territat insomnem nox atra diemque minatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권215)
fremitu quo territat agros virginis ira leae, rabies cui libera tandem et primus sine matre furor, nec longa morata est, quippe trucem campum et, positus quo pulvere frater, noverat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권168)
"verte hunc adeo, fidissime Phegeu, cornipedem, et Tyrias invectus protinus arces aut Danais edice rogos aut proelia Thebis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권295)
Caelum denique debellet imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo vectigalia imponat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:7)
nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 14:1)
ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 323:1)
carpento certe, id quod satis constat, in forum invecta, nec reverita coetum virorum, evocavit virum e curia regemque prima appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 491:2)
Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 509:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION