라틴어 문장 검색

Oceani fluctus me numerare iubes Et maris Aegaei sparsas per litora conchas Et quae Cecropio monte vagantur apes, Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro, Cum populus subiti Caesaris ora videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIV4)
Famae non nimium bonae puellam, Quales in media sedent Subura, Vendebat modo praeco Gellianus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVI1)
Non rhetor, non grammaticus ludive magister, Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes, Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIV4)
Quod te diripiunt potentiores Per convivia, porticus, theatra, Et tecum, quotiens ita incidisti, Gestari iuvat et iuvat lavari:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVI1)
Has ducis comites trahisque tecum Per convivia, porticus, theatra.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIX2)
Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos, Et quidquid umquam legimus pilosorum Loqueris sonasque grandibus minax verbis, Et cum theatris saeculoque rixaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVII2)
Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro, Et sola tantum scaenicus arte feror:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVIII2)
Illic Orphea protinus videbis Udi vertice lubricum theatri Mirantisque feras avemque regis, Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX3)
Urbis deliciae salesque Nili, Ars et gratia, lusus et voluptas, Romani decus et dolor theatri Atque omnes Veneres Cupidinesque Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XIII2)
Hinc pistor fatuas facit placentas, Hinc et multiplices struit tabellas Et notas caryotidas theatris.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI3)
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr7)
In Pompeiano tecum spectabo theatro:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIX Causea1)
De Pompeiano saepe est eiecta theatro Quae duxit silvas detinuitque feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXVI Idem1)
scaena autem pars theatri adversa spectantibus, in qua sunt regia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1648)
alta theatri fundamenta hinc futura magnitudo cognoscitur, quod 'alta fundamenta' ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4274)

SEARCH

MENU NAVIGATION