라틴어 문장 검색

quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:2)
In his, quae me sine avocatione circumstrepunt, essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc, qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat, sed exclamat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 4:3)
Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 9:3)
Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:4)
In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 12:7)
Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 14:3)
Non decores corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:3)
nunc omne laeta fronde veletur caput, sacrifiea dulces tibia effundat modos et nivea magnas victima ante aras cadat Sed ecce.
(세네카, 아가멤논 11:3)
non si molles comitata viros tristis Iaceret bracchia tecum quae turritae turba parenti pectora, rauco concita buxo, ferit ut Phrygium lugeat Attin, non est lacrimis, Cassandra, modus, quia quae patimur vicere modum.
(세네카, 아가멤논 12:6)
hic locus est in quo, tibia docta, sones, quae non iure vado Maeandri iacta natasti, turpia cum faceret Palladis ora tumor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b3)
tibia continuis succumbat rauca choreis, et sint nequitiae libera verba tuae, dulciaque ingratos adimant convivia somnos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1012)
vulgari buxo sordida cera fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 235)
spargite me lymphis, carmenque recentibus aris tibia Mygdoniis libet eburna cadis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 65)
Bistonides veluti Ciconum cum forte pruinas Ogygiis complent thiasis, seu Strymonos arvis seu se per Rhodopen seu qua nimbosus in aequor volvit Hyperboreis in cautibus Hismarus Hebrum dat somno vaga turba, simul lassata quiescunt orgia et ad biforem reboat nec tibia flatum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 202)
non hic Dindyma nec crepante buxo Curetas Berecynthiam sonantes, non Bacchum trieterica exserentem describam et tremulas furore festo ire in Bassaridas vel infulatos aram ad turicremam rotare mystas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem37)

SEARCH

MENU NAVIGATION