라틴어 문장 검색

partes autem seminales sunt infirmae, non computatis extremitatibus tibiarum et brachiorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 287:3)
Etenim si quis per luctam detineatur extensus in terra, brachiis et tibiis vinctis, aut aliter detentis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:9)
Nam occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obvertit calvum, postquam capillorum in fronte copiam non arripientibus, vel saltem utris ansam praebet primo accipiendam, dein ventrem, qua difficilius comprehenditur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:4)
Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 4:3)
Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장23)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
Carmina qui quondam studio florente peregi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 1:1)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)
Chordis carmina temperans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 21:1)
Captus carmine ianitor;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 30:1)
Emptam carmine coniugem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 43:1)
Tacta carmine pocula.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 7:1)
Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:8)
Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:28)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장132)

SEARCH

MENU NAVIGATION