라틴어 문장 검색

Nam ob avaritiam fures omnes sunt mulieres et loculos reperiuntur habere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:13)
et hoc ideo quia nulla reperitur femina dives, sicut nec ebrio unquam satis potasse videtur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:15)
Ad haec mulier omnis non solum naturaliter reperitur avara, sed etiam invida et aliarum maledica, rapax, ventris obsequio dedita, inconstans, in sermone multiplex, inobediens et contra interdicta renitens, superbiae vitio maculata et inanis gloriae cupida, mendax, ebriosa, virlingosa, nil secretum servans, nimis luxuriosa, ad omne malum prona et hominem cordis affectione non amans.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 26:1)
Nec enim mulier aliqua tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:4)
Et haec non reperitur regula fallax sed omni exceptione carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:7)
Nec enim facile posset femina reperiri, cuius unquam noverit parcere lingua vel detractionis verba tacere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:3)
Et ab his regulis nulla femina reperitur excepta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:5)
Vana gloria feminam detentat quoque vehementer, quia mulier aliqua reperiri non posset in mundo, quam super omnia laus non delectet humana, et quae verba cuncta de se ipsa prolata non credat ad suas pertinentia laudes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:1)
Mendax etiam femina quaelibet reperitur, quia non est femina vivens quae falsa non simulet et mendacia ingenio non componat audaci.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 39:1)
Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:5)
Et haec quidem regula pro nulla reperitur femina fallax.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:3)
Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:26)
In omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto et publico, in omni consultatione, domi foris que, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:13)
Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:1)
admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION