라틴어 문장 검색

itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 66:1)
Sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum auidum esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장3)
Nam uulgus, uti plerumque solet et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio aduersum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장8)
Id facinus contra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장12)
pauci ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quae fluxae et mobiles semper in aduersa mutantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장4)
Sed plerumque regiae voluntates ut vehementes sic mobiles, saepe ipsae sibi aduersae.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장3)
Nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:2)
ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehementior fuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:2)
sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:18)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:4)
Per hanc potest non paenitenda agi vita, at inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:1)
Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:2)
Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:4)
Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION