라틴어 문장 검색

Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque balista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam solitus erat observare.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:13)
Caesar ex proelio [Munda] munitione circumdata Cordubam venit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:1)
idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propter opportunitatem loci — namque tota Aegyptus maritimo accessu Pharo, pedestri Pelusio velut claustris munita existimatur — , repente magnis circumdatum copiis multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus et copiarum magnitudine, quas integras vulneratis defessisque subiciebat, et perseverantia constantiaque oppugnandi quo die est aggressus in suam redegit potestatem praesidiumque ibi suum collocavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 26:2)
Quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:7)
Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt.
(카이사르, 내란기, 1권 58:5)
Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae;
(카이사르, 내란기, 1권 68:3)
Neque vero id Caesarem fugiebat, tanto sub oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse, praesertim circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur;
(카이사르, 내란기, 1권 71:2)
nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 41:12)
Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit.
(카이사르, 내란기, 3권 9:7)
Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent.
(카이사르, 내란기, 3권 46:4)
Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
(카이사르, 내란기, 3권 68:4)
hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 38장4)
Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장2)
Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 15장1)
tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION